monumenta.ch > Plinius > sectio 184

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 35, 184
{LII} fit autem omne ex aqua limoque, hoc est terrae exudantis natura. conrivatum hieme aestivis solibus maturatur. quod fuit ex eo praecox, candidius fit. gignitur autem in Hispania, Aegypto, Armenia, Macedonia, Ponto, Africa, insulis Sardinia, Melo, Lipara, Strongyle. laudatissimum in Aegypto, proximum in Melo. huius quoque duae species, liquidum spissumque. liquidi probatio ut sit limpidum lacteumque, sine offensis fricandi, cum quodam igniculo caloris. hoc phorimon vocant. an sit adulteratum, deprehenditur suco Punici mali; sincerum enim mixtura . . . . alterum genus est pallidi et scabri et quod inficatur et galla, ideoque hoc vocant paraphoron.